dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris
tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui
simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri
sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui
sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii
tui ministrabitis in tabernaculo testimonii
excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera
tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non
accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul
sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in
omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis
excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne
oriatur indignatio super filios Israhel
ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum
Israhel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis
tabernaculi eius
tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et
omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per
sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit
occidetur
locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam
primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel
tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima
sempiterna
haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata
sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro
peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta
sanctorum tuum erit et filiorum tuorum
in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia
consecratum est tibi
primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel
tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus
est in domo tua vescetur eis
omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt
primitiarum Domino tibi dedi
universa frugum initia quas gignit humus et Domino
deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua
vescetur eis
omne quod ex voto reddiderint filii Israhel tuum erit
quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam
offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui
iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium
accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias
cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti
quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet
primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies
redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum
fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem
Domino
carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum
consecratum et armus dexter tua erunt
omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israhel
Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo
pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis
dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil
possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et
hereditas tua in medio filiorum Israhel
filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in
possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo
foederis
ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec
committant peccatum mortiferum
solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et
portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in
generationibus vestris nihil aliud possidebunt
decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et
necessaria separavi
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis
Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino
id est decimam partem decimae
ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis
quam de torcularibus
et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et
date Aaron sacerdoti
omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini
separatis optima et electa erunt
dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque
obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et
torculari dederitis primitias
et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam
familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis
in tabernaculo testimonii
et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia
reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et
moriamini